monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 13
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XII. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIV. EUSTACHIO, PETRUS

EPISTULA XIII. [Venerandis et dilectis fratribus nostris apud Lemovicas Deo et sancto Martiali eius et suo apostolo servientibus] [Fratribus nostris, etc. Num B. Martialis primus Lemovicensium episcopus apostolus pronuntiandus esset, late tractatum in concilio Lemovicensi sub Aymone Bituricensi archiepiscopo, tempore Roberti Francorum regis. Sed latius adhuc ac diligentius excutere promittit vir eruditionis eximiae Ioannes Cordesius. Quare nunc in ea controversia ventilanda diutius non immorabimur. Addemus tantum, huius S. Martialis coenobium, quod est apud Lemovicas, in iis etiam hoc tempore censitum, quae a Cluniacensibus abbatibus regebantur, illisque etiam nomine census quotannis centum libras Turon. persolvere solitum fuisse, quemadmodum Petrus tit. S. Marcelli presbyter cardinalis ab Innocentio IV, delegatus pro controversia Clun. abbatis cum abbate et conventu S. Martialis componenda iudicavit anno 1246: «Abbas enim et conventus Cluniac. dicebant (ut est in ipsius Petri cardinalis litteris) monasterium Sancti Martialis, et ecclesias sibi subiectas esse sui ordinis, et ad suum monasterium nullo medio pertinere, et super institutione et destitutione prioris faciendi in ipso monasterio Sancti Martialis Lemovic. per ipsum abbatem Clun. et centum et quinquaginta libris Turon. quas dicti abbas et conventus Clun. a praedictis abbate et conventu Sancti Martialis Lemovic. et ab eorum monasteriis pro annuo redditu in perpetuum petebant annuatim; ad hoc abbate et conventu Sancti Martialis in contrarium asserentibus non teneri, etc. Nos autem, inquit Petrus, affectantes bonum pacis, et altercationum materiam amputare volentes, ut a lite et controversiis penitus discedatur, ita pronuntiamus, iudicando, arbitrando, diffiniendo, statuendo, et amicabiliter componendo inter partes, monasterio Cluniacensi centum libr. Tur. annui redditus in perpetuum in monasterio sancti Martialis Lemovic. assignamus, ad hoc sententialiter condemnantes quod reddat et persolvat dictas centum libras Turon. Parisius in monasterio Sancti Martini de Campis Clun. ordinis in perpetuum annis singulis, in crastino Purif. B. Mariae Virg. priori Sancti Martini de Campis Paris. nomine abbatis Clun. vel alii, qui mandatum abbatis Clun. super hoc ostenderit speciale, qui litteras solutionis factae dabit postquam dicta pecunia integraliter fuerit persoluta, etc. Actum anno Domini 1246, indict. V, XII Kal. Decembr, pontificatus Innocentii papae IV anno IV.»], [frater] PETRUS [humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutis, gratiae et benedictionis a Deo plenitudinem.] HIDE APPARATUS

1 Exsultavit cor meum in Domino, non quidem nunc videns, sed audiens conversationem vestram, et famam ordinis Deo et hominibus claram. Audivi hoc non modo tantum, sed et frequenter, ab his quibus non credi nefas esset, quia veraces sunt: et quos vestri actus sive boni, sive mali, latere non possent, quia proximi sunt. Gaudeo quidem et de omnibus, de quibus similia audio, sed de vobis ex parte magis, quia magis debeo.
2 Sed dicet vestrum quislibet: Cur magis de nobis quam de aliis? Idcirco, charissimi, magis de vobis quam de quibusdam aliis, quia, iuxta verba Petri apostoli: Positi in medio nationis pravae et perversae [Philipp. II], lucetis bono exemplo vestro sicut luminaria in mundo, incolitis terram Hus, nec sectamini terrae vitia.
3 Nam, ut opinio mea fert, a Cluniaco nostra usque ad Pyrenaeos illos, qui Gallos ab Iberis dividunt, nullum Cluniacensis vel cuiuslibet antiqui ordinis monasterium novi, ubi tam firmiter, tam constanter, tam inconcusse, traditus a Patribus ordo hucusque viguerit, et inter frementes Lemovicini territorii bestias earumque feroces rictus indefesse instituta servaverit.
4 Ea de causa, ut dixi, de bono nomine vestro, magis quam de quorumdam aliorum gaudeo. Ut enim doctor ille, quem nostis, Ecclesiae dicit: Magnum est esse bonum inter bonos; sed longe maius est esse bonum inter malos. Praeter haec, ut nobis saepe referunt qui hoc experiuntur, monstratis non verbis tantum, sed rebus, non affectibus solum, sed effectibus, non esse vos oblitos Cluniacensis lactis, quo in Dei timore et servitio educati estis, quando fratres nostros ac vestros ad vos pene assidue venientes, tam devote suscipitis, quando eis tam affectuose servitis.
5 A multis haec audivimus, sed nunc specialius a dilecto filio nostro Rannulfo priore vestro, qui et plus quam nunc dicere velimus boni, nobis vestrisque de vobis retulit, et se causa Dei nostrique multum a vobis diligi affirmavit. Quem, si in Deo diligentes diligendi sunt, non vos poeniteat dilexisse, qui dilectionem suam erga vos, quando nobiscum est, non cessat quibus potest modis ostendere.
6 De caetero, charissimi, sincero affectu precor ac moneo vos in Domino, ut bona, quae de vobis dicuntur, melioribus incrementis adaugere curetis, quia nunquam servis Dei deesse debet affectus proficiendi, quos semper sollicitos in Dei opere reddere debet timor deficiendi. Nam, ut magnus Leo papa ait, humanus animus sicut semper potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat.
7 Pudeat vos vestrique ordinis omnes, in religionis monasticae observantia quibuslibet novis inferiores videri, ne, contra Domini verba, sit (quod absit!) discipulus super magistrum [Matth. X]; ne de fonte vestro aliis haurientibus, vos sitiatis, ne, de mensa vestra aliis saturis, vos ieiuni permaneatis. Nostis enim quod fere quidquid religiosi propositi nostri saeculi novi homines habere videntur, a vobis principium sumpsit, a vobis materiam formamque suscepit.
8 Currite igitur non segnius quibuslibet viam mandatorum Dei. Nemo vos in currendo praeveniat; nemo bravium bene currentibus propositum vobis subripiat: hocque tam instanter, ut ait Apostolus: Sic currite, ut comprehendatis [I Cor. IX]. Paci praecipue et obedientiae opera date, ut, tam in his quam in aliis sacrarum virtutum exercitiis, vobis desudantibus, videant saeculares opera vestra, et glorificent Patrem qui in coelis est [Matth. V]. Orantem pro me et pro tota Cluniacensi Ecclesia vel congregatione, charitatem vestram omnipotens Salvator exaudiat, et actus vestros, mores et vitam in beneplacito suo, quod est salus sempiterna, componat.